# Protogaea l

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/l
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/l

XXI Φ) ὁ (φ ἀθικὰς descripsisse existimant; ego tamen verbis eius vnice inhaereo, &, si modum creationis percontari pergas ingenue fateor, nihil me habere, quod tibi reponam, nisi illud effatum Diui PAVLLI: Πίσει νοοῦμεν κατηρτίσαι τοὺς ἀιῶνας ῥήματι Θεοῦ, εἰς τὸ μὴ ἐκφαινομένων τὰ βλεπόμενα γεγονέναι (*). Otiosa enim est apud antiquos quosdam Ecclesiae Patres disputatio, annon mundi huius partes & regiones superiores, ac ille praecipue, quem Angeli inhabitant, beatissimus mundus orbi nostro per ignota multa saecula praeextiterit? Otiosa etiam Cartesiana nypothesis, quasi paratus iam & omnibus vitae commodis instructus orbis in aëre per multa saecula fluitauerit ante, quam Adam, primus eius incola, a DEO ad illum habitandum conderetur. Ecquid, quaeso, si haec omnia cognita penitus atque exploratissima haberemus, meliores inde reddi possemus? Sed in illo, quem MOSES nobis in sua Cosmopoeia insinuat, conceptu quod DEVS Vniuersum hoc ex nihilo condiderit nihil otiosi latitat. Potius hic omnia ad pietatem, omnia ad religionem conspirant. Quantam enim diuinae potentiae admirationem conceptus hic in animis nostris excitare debet? Quantum timorem erga Potentissimum NVMEN nobis inspirare? Quantum fiduciam nostram in DEVM acuere? Et profecto Idea, quod DEVS vastum hunc terrarum orbem ex nihilo produxerit, quod voluntas Eius, quae, vt ita dicam, vnico verbo FIAT declarata fuit, tot innumeris, vt Philosophi loquuntur, modificationibus, & partium, quibus componitur, dispositionibus non possibilitatem tantum, sed existentiam dederit, longe maior est, quam vt humanus intellectus pro dignitate illam assequi valeat. Rapuit ea iam in summam admirationem paganum Philosophum, DIONYSIVM LONGINVM, cuius verba vulgo sunt notiora, quam vt heic adscribi debeant. Nec quando opera haec in dies dispertiuit vetustissimus & fallere nescius eorum Narrator, MOSES, id ita intelligendum est, quasi operosa hac diligentia opus habuisset SVMMVM NVMEN, vt non vno temporis articulo, vno momento, vno denique nutu efficere potuisset haec omnia; Sed heic potius campum nobis apertum censeamus largiorem, laudandi cele& Hebr. XI. v. 3.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
