Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea li
Unproofread scanNot analysed yet
XXII celebrandique diuinam Maiestatem, quae non solum effecit, vt cohaerentia &connexio rerum in vniuersa earum architectura bona sit, sed quae etiam singulas partes, ex quibus Vniuersum hoc constat, in se spectatas, immo minutissimam quamlibet earum particulam extra suam ad vniuersam compagem relationem sapientissimam, ita ordinauit, ita fabricauit mirifice, vt &perfectissima sit, &intentioni atque destinationi diuinae exactissime satisfaciat. Pia reuerentia &humilitate hic adorari debet Omnipotens Architectus, qui effecit, vt quemadmodum dixerat, ita eo ipso momento factum sit. Immo, quod plus est, qui ex nulla materia, quod iam ex Ethnicis vnus forte agnouit SENECA (*adeoque ex nihilo, vastam hanc &immensam Vniuersitatis molem produxit, &quod omnium maxume admirationem nostram atque pietatem augere debet, non produxit tantum, sed ita sapientissime cuncta ordinauit, vt, quae pro intentione sua effecit, omnia rite, omnia optume fecerit. Nec enim inundum habitamus qualemeunque, sed optumus est mundus, cuius sumus incolae (*Diutius cogitationi huic immorarer, nisi quilibet Lector vel me tacente intelligeret, quam multa hic cogitari possint, quibus exprimendis omnis humana eloquentia impar est. Denique quod mundi huius aspectabilis interitum concernit. siue is iam eo modo, vt Cartesianis obseruatum, siue, vt alii volunt, siccitate &inflammatione terrae in zona torrida cum omnium igniuomorum montium furore coniuncta fiat; siue SoIVII (*)Sic enim in Naturalium Quaestionum Praefat. quam vtile inquit, existimas, ista cognoscere, &rebus terminos ponere quantum DEVS possit? materiam ipse sibi formet, an data vtatur? tixnislis (**)Qua ratione mundus hic iam olim a grauissimis Eeclesiae nostrae Theologis optumus dictus fuerit, inimo optumus dici omnino debeat, quo vero sensu erronee ita dicatur nuper pro vasta, qua pollet, doctrina &summo iudicii acumine peculiari &eruditissimo schediasmate docuit meus quondam in Academia Hauniensi Collega Coniunctissimus, Vir summe Venerabilis D.