Latin
IEREMIAS FRIDERICVS REVSSIVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lv
Unproofread scanNot analysed yet
velint, vt sua liberalitate, suis sumptibus, sua munificentia, (aliter enim grande hoc opus perfici nequit,) prouocent illos mercatores lucis, depraedatores, fossores, diuisores euergetas, lampades, insitores, interpretes naturae, vti vir quidam ingeniosissimus (*)suo aeuo eos nominauit. Haec sola enim sterili fundo Philosophico melioris culturae spes restat, vt Reges Principesque sicut turpe sibi non ducunt nominari Patres castrorum, Patres exercituum, sic litterarum Patres, Promotores artium, scientiarum Nutritores salutari non modo non grauentur, verum etiam malint. Quod autem superest, Lector Humanissime, haec siue Prodromi, siue tabellae obligatoriae instar de edendis propediem maioribus operibus habe, &,si his faues, nunquam mihi ad conanda aeque &perficienda recta quaeque voluntatem defuturam crede. Vale. Scribebam Hannouerae d. VIII. Febr. A. R. S. CIↃ IↃ CCXLIX. (*)FRANCISCVS BACO VERVLAMIVS in Noua Atlant ide.