Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxi
Unproofread scanNot analysed yet
Globum terrae, vt omnia nascentia, reculari forma e naturae manibus exiisse sapientibus placet: DEVS enim incondita non molitura &quiequid per se formatur, insensibiliter aut concrescit per particulas, aut pro sese disponentium delectu conflictuque tornatur. Itaque asperitas montium, quibus horret facies orbis, postea superuenit. Et certe si liquidus initio fuit, etiam aequabilis fuerit necesse est: generalibus autem corporum legibus consentit, firma ex liquidis induruisse. Quod &solida intra solidum clausa testantur, straris quibusdam nucleisque in suos angulos limitesque persaepe decircinatis, venae in rupibus, gemmae in saxis Sed &rerum veterum spolia passim extant, plantarum, &animalium, &arte factorum, sub nouo &sapideo inuolucro. Itaque ambiens quod nunc durum cernimus, postea natum est; tunc vero adhuc fluidum fuisse oportet. Porro ipsa fluiditas ab intestino est motu, &tanquam gradu caloris; quod indicant experimenta: Nam imminuto calore etiam aqua in glaciem consistit; dum contra corrodentes liquores, &ab occulto motu fortes, difficulter congelantur. Calor autem motusue intestinus ab igne est, seu luce, id est tenuissimo spiritil permeante. Atque ita ad motricem caussam peruentum est, vnde Sacra quoque Historia Cosmogeniae initium capit. §. III. Quousque ergo pertingere hominum notitia pot. Distinctior de globi terest siue ratiocinatione, siue Sacrarum Scripturarum prorei creatione sententia, &pagatione ac traditione, primus est formationis rerum de basi illius.