# Protogaea lxiv

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MAGNAE BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxiv

Cum igitur omnia, quae non auolant in auras, tandem funduntur, & speculorum inprimis vrentium ope vitri naturam fumant, hinc facile intelligas, vitrum esse velut terrae basin, & naturam eius sub caeterorum plerumque corporum laruis latere, particulis varie corrosis atque subactis, partim solutione agitationeque aquarum, partim repetitis in vapore eleuationibus & destillationibus, donec accedente salium opera ad vim caloris, in limum corrumperetur saxea durities, alendis plantis & animalibus conuenientem, & in volatilem quoque naturam eueheretur. Interim quo quidque in tellure magis nudum aut primitiuum est, & compagi ipsi rupium affine, hoc magis persistit in igne, summoque calore funditur, & postremo vitrescit. Nam & calcarius lapis, qui furnis resistit, speculo in vitrum domatur. Quin & arena, quae magna, & simplicissima pars terrae est, immensaque deserta, & littora, & fundum maris opplet, & meliori solo glaream substernit, propius intuenti quid aliud refert, quam lapillos, seu fluores perlucidos, & velut vitrum, motu aut in ipsa fusione, aut alias comminutum? quod & facili ignis opera reddit, si sales accedant, qui nec initio defuere. Ex hac genesi rerum iam obseruata hactenus pro-Origo aquae marinae & cedet Julsi maris origo. Nam vt perusta, vbi refrigue-s. uiaticae l NEXAE re, humorem attrahunt, vnde olea per deliquium Chemicis nascuntur in cella; ita pronum erit credere, sub rerum initiis, nondum separato a luce opaco, cum globus noster adhuc arderet, pulsum ab igne humorem abiisse in auras, deinde vero destillationum exemplo renatum, mox remittente aestu in aquosos vapores iterum fuisse densatum, & cum a congelascente terrestris superficiei massa resorberetur, in aquam denique rediisse, quae terrae faciem abluens vasta recentis empyreumatis vestigia, salemque fixum in se recepit.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
