# Protogaea lxix

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MAGNAE BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxix

Quidam ingenioso magis, quam expedito commento rem sola mutatione centrizterrae peragunt: ita grauium inclinationem alio versam, & seruata licet superficie, tamen altitudinem & humilitatem locorum permutatas, quod istae non per se, sed centri vicinia aestimentur. Quibus forte aliquis daretur locus, si maria & montes separatim in diuersis globi partibus consisterent, nec in eodem haemisphaerio permiscerentur. Quamquam & hic intelligi possit quaedam centri vacillatio in diuersas partes, ita enim ab omni latere erit vicissitudo eleuationis & depressionis. Et sunt, qui magneticae variationis axperimentis adducti in tellure nostra aliud corpus ingens, tanquam nucleum in nuce, comminiscuntur, suo quodam motu non destitutum; quod si ergo quaerendum, non magis respiciendum ad polos eius pro magneticorum, niquam ad centrum pro grauium attractione, & hoc aliquando cum corpore suo non satis adhuc certa sede nutasse credi posset. Facilius intelligitur, quorsum peruenerit aquae superfluum, vt terra exoneraretur.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
