# Protogaea lxv

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MAGNAE BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxv

Vnde natum est lixiuii genus, quod deinde in mare confluxit. Sane ex plantarum analysi, vt iam in Parisiensium Academicorum obseruationibus notatum est, compertum habemus, duo salis fixi genera in lixiuiis restare, alterum alcalicum, vt loquuntur artifices, ducta voce ab herba, quam nostri sodam, Arabes Cali appellant, alterum marinum, magisque ad acidum inclinantem. Postremo credibile est, contrahentem se refrigeratione erustam, ut in metallis, & aliis, quae fusione porosiora fiunt, bullas reliquisse, ingentes pro rei magnitudine, id est, sub vastis fornicibus cauitates, quibus inclusus fuit aër humorue; tum etiam in folia quaedam discessisse, & varietate materiae calorisque inaequaliten subsedisse massas, quin & dissiluisse passim, fragminibus in decliuia vallium inclinatis, cum partes firmiores, & velut columnae, supremum locum tuerentur; Vnde iam tum montes superfuere. Accessit pondus aquarum, ad alueum sibi parandum in molli adhuc fundo.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
