# Protogaea vi

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/vi

sertim in regionibus sub coelo propitio & temperato sitis, tantam niuis copiam seruare possunt, quae demum tempore aestiuo calore solis sensim liquefacta aquis continua sua incrementa det, & facilem earum cursum promoueat. Praeterea vt flumen per longissimum terrarum tractum pleno alueo fluat, & in mare tandem, saepe post immensos anfractus, effluat, vt perenne & nauigiis ferendis aptum sit, nec potius stagnantis aquae vitio in paludes degeneret, id omne scaturigo eius in loco edito efficit. Prolixior est argumenti huius tractatio, quam vt pro dignitate sua exhauriri hoc loco possit. Sed plurima, quae huc facere possunt, pro singulari, qua pollet, eruditione congessit Celeberrimus Vir, D. IOH. GEORG. SVLZERVS (*) quae legisse apud eumdem neminem poenitebit. Licet caeteroquin illud nec negem, nec in dubium vocem, superuenisse orbi nostro montes, qui in prima eius creatione non aderant; idque siue ex diluuio vniuersali, siue ex terrae motibus, siue ex aliis caussis naturalibus contigisse; Quemadmodum etiam exemplo famosi satis montis, qui vulgo Pico di Tenariffa vocatur, patet, cuius exactam relationem dedit Magni ROBERTI BOYLI schediasma postumum, quo generalis aëris historia designatur, quemque ex conflagratione eam, quam nunc habet, formam acquisiuisse Praestantissimus Auctor non sine maxuma probabilitate comecit; Et terrae motus montibus dare posse originem IOH. RAIVS exemplo montis, qui Italis Monte di Cenere vocatur, docuit. Sed ita agitur cum ingenio humano praecipue in huiusmodi scriptionis genere, vt varia & diuersissima plane cum aliqua probabilitatis specie opinari, ad certum demonstrationis vero reducere possimus nihil. Hinc quemadmodum nemo alteri opiniones suas inuidere debet, sic obeliscis iugulare, quae a nostris recedunt, par non est. Quod solum sufficere potest, si quis forte rationem à nobis exigat, cur nihil annotationum & animaduersionum adiecerimus libello, quem tot recentiores virorum doctorum obseruationes ampliorem multo atque locupletiorem redde*) In schediasmate von Ursprung der Berge und anderer damit verknüpfter Dinge Tigur. 1746. edito. re potuissent. Etenim commentatio haec, quemadmodum eam typis nunc exire iussimus, (vt ex opusculi huius §. 19.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
