# Protogaea xl

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xl
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xl

& Vossio in Ilagoge Chronolog. sacrae diss. IV. c. 3. obseruatum est: Vt igitur haec ipsa Ethnicorum traditio veritatem diluuii vniuersalis magis adstruat, quam destruat. Sed vt ad fossilia nostra, de quibus dicere incepimus, reuertamur, si quid recte intelligo, melior haec, quae a diluuio pe titur de lapiaescentium animatium caussa opinio est, quam commenta eorum, qui vel terram margaceam solius iocantis cum hominibus naturae lusu figuratam esse crepant; Vel qualitatibus occultis, communi ignorantiae apud Philosophos Peripateticos asylo, totum mysterium tribuunt; Vel Archaeum quendam, ac spiritum mundi, qui lapides ossibus animalis, figurae intuitu, prorsus similes efficere & formare possit, adeoque naturam naturantem ab operosissima Sapientissimi Numinis mente ac voluntate vnice dependentem, iussuque & destinatione Directoris sui Potentissimi haec perficientem allegant; Vel ex refractione distorsione, confusione lucis, cui virtutem quandam actiuam & plasticam tribuunt, imagines quascunque corporum, quibus modificata est, aptae materiae in limosa, lutea, arenosa ac molli, sed postea in lapidem sensim indurescente gleba imprimendi totum hoc mysterium deriuant, illudque postea supposita analogia quadam inter vterum mulieris grauidae, in quo monstrosas in foetibus tenellis notas formari posse tot exemplis docemur, & vterum terrae quae communis omnium parens est, commode a se explicari posse putant; Vel quod ante paucos annos ANTONIVS LAZARVS MORVS in peculiari libello Italico Venetiis edito fecit, montibus igniuomis conchyliarum aliorumque petrefactorum originem tribuunt; Vel genios subterraneos lapidum pictorum & figuratorum artifices dicunt, (vt a CONRINGIO factum esse LEIBNITIVS §. XXIX. notauit, licet sententiam hanc CONRINGIO longe vetustiorem esse ex LIBAVII L. V. de Bituminibus doceamur;) Vel semina in emortuis corporibus relicta, & cum his per totam terram diffusa, ex quibus etiam lapides οες μετάνοιαν, ridicula satis & inepta sint, vt mirum omnino sit, tam docto Patri huiusmodi quid excidere potuisse.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
