# Protogaea xx

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xx

His enim tamquam generis humani restauratoribus sicuti illius, quae in diluuio cernitur, sic & huius, quae totum aliquando terrarum orbem perdet, seuerae diuinae vindictae memoriam in posteros propagare religio forte erat. Vnde quicquid in his sententiis miramur hodie, post praeuiam aliquam diuinam reuelationem quasi per manus traditum fuisse, neutiquam vero ex solis rectae rationis riuulis deriuatum esse opinor. In quo ipso si adstipulari nobis non graueris, Humanissime Lector concedas etiam necesse est, quaestionem qua ratione fatalis ille ictus fieri debeat, longe esse dif ciliorem, quam vt sibi relictus humanus intellectus eam definiat. Ecquid enim habemus nos miselli homunculi, vnde quas de rebus (*) Taceo locum CENSORINI, qui forte, ex multorum iudicio omnium, qui hic recitetur, dignissimus est, quoniam de diluuio aeque, ac mundi constagratione tractat. Est, inquit is, Capite 18. de Die natali, praeterea annus, quem ARISTOTELES maxumum potius, quam magnum appellat, quem Solis & Lunae vagarumque quinque stellarum orbes conficiunt, cum ad idem signum, vbi quondam simul fuerunt, vna referuntur, cuius anni hiems summa est cataclysmus, quam nostri diluuionem vocant; aestas autem est pyrosis, quod est mundi incendium. Nam his alternis temporibus mundus tam exignescere, quam exaquescere videtur. Quamuis forte ex his CENSORINI verbis pateat, destructionem quidem & renouationem mundi agnouisse veteres Philosophos ab eo laudatos, sed periodicam, siue per vices semper anni cuiusque maxumi hieme vel aestate succedentem, non vniuersalem totius telluris interitum. bus intelligibilibus fouemus persuasiones nostras deriuemus, nisi ratiocinationem & experientiam: seu, vt alias in scholis loqui solent Philosophi, argumenta vel a priori vel a posteriori? Iam autem nec ratio, nec experientia in hac quaestione nobis facem praefert. Non illa, quia, vt dictum, mundo necessario pereundum esse nescit; non haec, quia vnius hominis, & multorum millium aetates non sufficiunt ad has obseruationes.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
