Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xxi
Unproofread scanNot analysed yet
Obiecti enim vastitas, vt rectissime dixit MORHOFIVS (*),&infinitas &longinquitas, &diuturnitas magna sunt Philosophantium obstacula, qui in particulis tantum saepe laborant, &vix sapiunt, quoniam vniuersi huius connexio illos latet, vnde multae dependent operationes, multa phaenomena naturae, in quorum caussis inueniendis aetatem &vitam consumimus, oleumque &operam perdimus. Quapropter nec immorabor recensendis illis (nugas dicam &somnia, an philosophemata? )quae in hanc rem a viris eruditis prolata sunt; Nec inuidebo Cartelianae scholae Philosophis, vt se solos rem acu tetigisse existiment, quando solem aliquando, vbi maculae, quas sensim attrahit, ita praeualuerint, vt crustam aliquam terream ipsi obducant, in planetam vel terram, &terram vicissim, quando ignis, quem in eius meditullio positum arbitrantur, corticem ruperit, &sic obuias inflammabiles quascumque partes corripiendo telluri vniuersae circumfusus omnia deuastauerit atque exusserit, in solem mutari posse dicunt, hac vero ratione conflagrationem terrae concipi posse opinantur. Me enim, vt ingenue fatear, numquam incessit libido, vt de modo interitus huius vniuersi iusto fuerim sollicitior. Et quod ad cosmogeniam attinet, licet non nesciam diuinum, qui mundi nascentis primordia nobis delineauit Scriptorem, MoSEN, pro instituti sui ratione succincte admodum scripsisse, atque hinc, vt videtur, Philosophis reliquisse, in quo vltra, quam ille ducit, progrediendo connati ingenii vis sese exerceat; Immo licet me non lateat, esse pios pariter &eruditos viros, qui Sacrum Historicum mundi Creationem non tam φυσικως, quam ἡθικῶς (*)In Polybistore T. II. L. II. Part. II. C. V. §. 3.