Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim in omnibus eius operibus postumis, quod sine praeconcepta opinione vel adulatione dico, tenui rerum sub imagine multum naturae fatique subest, &grandis origo. Caeterum vt ad Protogaea reuertamur, quo vno titulo inscriptum erat LEIBNITII, quod ad manus erat, autographum, adiecimus nos in capite libelli paraphrasin de prima telluris facie &antiquissimae historiae vestigiis in ipsis naturae monumentis, quoniam &opusculo egregie respondet, &ab ipso Auctore ita ex parte inscriptio eius formata est. (*)Illud praeterea in edenda dissertatione hac sedulo curauimus, vt licet propriis nitens splendoribus mutato lumine non indigeat, chartae tamen &characterum elegantia, quantum fieri potest, decora prodeat. De figurarum pulchritudine nihil dicam quippe in quas, cum LEIBNITIO adhuc superstite aeri incisae sint, nihil amplius mihi iuris fuit. Quamquam autem eam in iis deprehendi elegantiam, quam in sua conchyliorum historia MARTINVS LISTERVS aliique exhibuere, spondere vanum omnino &inutile foret, id tamen egit sculptor noster, Nicolaus Seelaenderus, vir sua laude non omnino priuandus, &iam placide defunctus, vt ad viuum omnia exprimeret, &ita imagines redderet, vti id postulabant res sibi propositae. Ego vero vt memoriae Lectoris consulam, hanc etiam mihi in LEIBNITII autographum potestatem sumsi, quod paragraphos numeris distinxerim, &singulis breuem synopsin in margine adscripserim, quo sine multo labore &vno quasi oculo quilibet mox peruideat &intelligat, quid vberior eius tractatio promittat. Iam (*)In Miscell. Berolin. I. c. XXvi Iam vero finiam in voto, vt tandem aliquando existant Proceres, orbis terrarum Domini, qui ita praeclare de litteris, de artibus pacis, ad quas excolendas nati sunt homines, adeoque de ipso genere humano mereri.