Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xxxi
Unproofread scanNot analysed yet
Sane illi ipsi Sacri Scriptores, quorum auctoritate &diuinitus acceptis effatis nostra, qui Christiani sumus, persuasio nititur, subinde hinc argumentum ducunt infinitae atque immensae gloriae DEI. Quantam enim cogitabimus esse SVPREMI NVMINIS Sapientiam, quantam Prouidentiam, quantam Potentiam, quantam Bonitatem, si animo rite percipiamus admirabilem coeli atque terrae faciem, quaeue in ea contemplanda occurrunt opera, quae ab Vniuersitatis huius Auctore atque Effectore, DEO, quo temporis puncto ipsi placuit, sine vllis vectibus, sine vllis ferramentis, sine vlla materia, verbo tantum ac nutu suo condita ad hunc vsque diem ita conseruantur &gubernantur? Quare sicuti verissimum est, quod Sanctissimus Regum dixit: Coelos enarrare gloriam DEI: (*)sic de hac terra, communi nostro domicilio, non minus vere dicere possumus: Quam plena est, Domine, terra possessionibus Tuis! Quam magnifica sunt &admirabilia opera Lua, omnia in sapientia fecisti (**)! Et coeli quidem atque terrae exactiorem contemplationem hic instituere nec otii mei, nec praesentis scriptionis ratio patitur. Calamum enim arripui, paucula praefari iussus opusculo doctissimo, quod diuturna hactenus obliuione in forulis Bibliothecae Regiae delituit, iam vero primum a me in lucem editur. Illud sicuti GODEFRIDI GVILIELMI LEIBNITII, innumeris ingenii monumentis aeternum sibi superstitis auctoris foetus est, ita honorificentissimum mihi duco, in partem felicitatis me vocatum esse, vt nascenti obstetricarer. Neque tamen sola Magni Parentis recordatio editionem libelli huius mihi suasit, verum quemadmodum Christiani hominis est, mirabiles diumae sapientiae atque potentiae in ordinando mundo ductus crebro perpendere, sic in schediasmate hoc magna accuratione, ex ipsis primis fontibus plurima a Summo Viro deduci mihi visa sunt, quae pietatem &admirationem diuinorum operum in probae mentis Lectore acuere queant. Quare inuidere illud diutius rerum harum amatoribus nefas duxi; praecipue posteaquam ab ILLVSTRISSIMIS ET EXCELLENTISSIMIS PROCERIBVS nostris venia mihi data, Psalm. XIX. (*)Psalm. CIV.