# Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449 3

Grad Šibenik, Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grad-sibenik/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grad-sibenik/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/3

M.CCCC.XLVIIII. Indictione XII. Die Dominico penultimo mensis Martij. Cum die XXIII dicti mensis Martij in Generali Consilio Nobilium Sibenicensium posita ballotata et capta fuerit quedam pars super provisione pecuniarum pro fabrica Ecclesie Cathedralis Sancti Jacobi de Sibenico reciperandarum et exigendarum conditione quod contenta in ipsa parte locum habeant in quantum Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum clero suo contribuerit in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad annos novem, aliter vero non, prout in ipsa parte plenius continetur; ideo in predicto Generali Consilio capta fuit pars sive additio ipsius partis, tenoris infra scriptis, videlicet : Quod Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum suo clero habeat terminum ad respondendum et deliberandum, ac respondisse et deliberasse super parte capta super predictis amodo usque per totum mensem Madij proxime futuri, quo termine elapso respondeant et deliberent dictus Rv:mus Dominus Episcopus et suus clerus quoquo modo ipsi voluerint, tamen annue promissione facte per cives Sibenici sint casse et nulle, nulliusque valoris et momenti, et ponatur ista pars in copia sub parte suprascripta capta die 23 martij instantis.

---

Grad Šibenik, Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/documenta-eccl-sibenic.xml.
