Latin
Lines 1.183-1.225
Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.183-225
Not analysed yet
AÇorusque Pheraeque et clandestinus Acarnan:
sicut Acarnanes subierunt proelia furto,
sic canis illa suos taciturna supervenit hostis.
at clangore citat quos nondum conspicit apros
Aetola quaecumque canis de stirpe: malignum
officium, sive illa metus convicia rupit
seu frustra nimius properat favor. et tamen illud
ne vanum totas genus aspernere per artis:
mirum quam celeres et quantum nare merentur,
tum non est victi quoi concessere labori.
idcirco variis miscebo gentibus usum:
quondam inconsultis mater dabit Vmbrica Gallis
sensum agilem, traxere animos de patre Gelonae
Hyrcano et vanae tantum Calydonia linguae
exibit vitium patre emendata Molosso.
scilicet ex omni florem virtute capessunt
et sequitur natura favens. at te leve si qua
tangit opus pavidosque iuvat compellere dorcas
aut versuta sequi leporis vestigia parvi,
Petroniost haec fama cani, volucresque Sycambros
et pictam macula Vertraham delige flava:
ocior adfectu mentis pennaque cucurrit,
sed premit inventas, non inventura latentis
illa feras, quae Petroniis bene gloria constat.
quod si maturo pressantes gaudia lusu
dissimulare feras tacitique accedere possent,
illis omne decus, quod nunc, metagontes, habetis,
constaret: silva sed virtus irrita damnost.
at vestrum non vile genus, non patria, vulgo
Sparte quos et Creta suos promittit alumnos:
sed primum celsa lorum cervice ferentem,
Glympice, te silvis egit Boeotius Hagnon,
Hagnon Astylides, Hagnon, quem plurima semper
gratia per nostros unum testabitur usus.
hic trepidas artis et vix novitate sedentes
vidit qua propior peteret via nec sibi turbam
contraxit comitem nec vasa tenentia longe:
unus praesidium atque operi spes magna petito
adsumptus metagon lustrat per nota ferarum
pascua, per fontes, per quas trivere latebras.
primae lucis opus: tum signa vapore ferino
intemerata legens si quast qua fallitur eius
turba loci, maiore secat spatia extera gyro;