# Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.226-268

Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber, Lines 1.226-1.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grattius/faliscus-grattius-cynegeticon-liber/1.226

atque hic egressu iam tum sine fraude reperto
incubuit, spatiis qualis permissa Lechaeis
Thessalium quadriga decus, quam gloria patrum
excitat et primae spes ambitiosa coronae.
sed ne qua ex nimio redeat iactura favore,
lex dicta officiis: neu voce lacesseret hostem
neve levem praedam aut propioris pignora lucri
amplexus primos nequiquam effunderet actus;
iam vero impensum melior fortuna laborem
cum sequitur iuxtaque domus quaesita ferarum,
et sciat occultos et signis arguat hostes:
(aut effecta levi testatur gaudia cauda
aut ipsa infodiens uncis vestigia plantis
mandit humum celsisve adprensat naribus auras);
et tamen, ut ne prima faventem pignora fallant,
circum omnem aspretis medius qua clauditur orbis
ferre pedem accessusque abitusque notare ferarum
admonet et, si forte loco spes prima fefellit,
rusum opus incubuit spatiis; at, prospera si res,
intacto repetet prima ad vestigia gyro.
ergo ubi plena suo rediit victoria fine,
in partem praedae veniat comes et sua norit
praemia: sic operi iuvet inseruisse benigne.
hoc ingens meritumst, haec ultima palma tropaei,
Hagnon magne, tibi divum concessa favore:
ergo semper eris, dum carmina dumque manebunt
silvarum dotes atque arma Diania terris.
hic et semiferam thoum de sanguine prolem
finxit. non alio maior sub pectore virtus,
sive in lora voces seu nudi ad pignera martis.
thoes commissos (clarissima fama) leones
et subiere astu et parvis domuere lacertis;
nam genus exiguum et pudeat, quam informe, fateri,
vulpina species: tamen huic exacta voluntas.
at non est alius quem tanta ad munia fetus
exercere velis, aut te tua culpa refellet
inter opus, quom sera cadit prudentia damno.
iunge pares ergo et maiorum pignore signa
feturam prodantque tibi metagonta parentes,
qui genuere sua pecus hoc inmane iuventa.
et primum expertos animi, quae gratia primast,
in venerem iungam. tum sortis cura secunda,
ne renuat species aut quem detractet honorem.

---

Grattius, FALISCUS GRATTIUS CYNEGETICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/grattius.html.
