Latin
Lines 1.312-1.358
Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.312-358
Not analysed yet
haec illast Pharios quae fregit noxia reges,
dum servata cavis potant Mareotica gemmis
nardiferumque metunt Gangen vitiisque ministrant.
sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:
atqui dives eras ac fluminis aurea venis.
scilicet ad summam ne quid restaret habendi,
tu quoque luxuriae fictas dum colligis artes
et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,
o quantum et quotiens decoris frustrata paterni!
at qualis nostris, quam simplex mensa Camillis!
qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos!
ergo illi ex habitu virtutisque indole priscae
imposuere orbi Romam caput, actaque ab illis
ad caelum virtus summosque tetendit honores.
scilicet exiguis magna sub imagine rebus
prospicies, quae sit ratio, et quo fine regendae.
idcirco imperium catulis unusque magister
additur: ille dapes poenamque operamque moramque
temperet, hunc spectet silvas domitura iuventus.
nec vile arbitrium est: quoicumque haec regna dicantur,
ille tibi egregia iuvenis de pube legendus,
utrumque et prudens et sumptis impiger armis.
quod nisi et accessus et agendi tempora belli
noverit et socios tutabitur hoste minores,
aut cedent aut illa tamen victoria damnost.
ergo in opus vigila factusque ades omnibus armis:
(arma acuere virum); tegat imas fascia suras;
<sit pell>is vitulina, suis et tergore fulvo
i<re decet, niteant> canaque e maele galeri,
ima Toletano praecingant ilia cultro
terribilemque manu vibrata falarica dextra
det sonitum et curvae rumpant non pervia falces.
haec tua militia est. quin et Mavortia bello
vulnera et errantis per tot divertia morbos
causasque adfectusque canum tua cura tuerist.
stat Fatum supra totumque avidissimus Orcus
pascitur et nigris orbem circumsonat alis.
scilicet ad magnum maior ducenda laborem
cura, nec expertos fallet deus: huic quoque nostrae
est aliud, quod praestet opus, placabile numen.
nec longe auxilium, licet alti vulneris orae
abstiterint atroque cadant cum sanguine fibrae:
inde rape ex ipso qui vulnus fecerit hoste
virosam eluviem lacerique per ulceris ora
sparge manu, venas dum sucus comprimat acer:
mortis enim patuere viae. tum pura monebo
circum labra sequi tenuique includere filo.