Latin
Lines 1.406-1.450
Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.406-450
Not analysed yet
ac sic offectus oculique venena maligni
vicit tutela pax impetrata deorum.
at si deformis lacerum dulcedine corpus
persequitur scabies, longi via pessima leti:
in primo accessu tristis medicina, sed una
pernicies redimenda anima, quae prima sequaci
sparsa malost, ne dira trahant contagia vulgus.
quodsi dat spatium clemens et promonet ortu
morbus, disce vias et qua sinit artibus exi.
tunc et odorato medicata bitumina vino
Hipponiasque pices neglectaeque unguen amurcae
miscuit et summam complectitur ignis in unam.
inde lavant aegros: atque ira coercita morbi
laxatusque rigor. quae te ne cura timentem
differat, et pluvias et Cauri frigora vitent;
duc magis, ut nudis incumbunt vallibus aestus,
a vento clarique faces ad solis, ut omne
exsudent vitium subeatque latentibus ultro
quae facta est medicina vadis. nec non tamen illum
spumosi catulos mergentem litoris aestu
respicit et facilis Paean adivvit in artes.
o rerum prudens quantam experientia vulgo
materiem largita boni, si vincere curent
desidiam et gratos agitando prendere finis!
est in Trinacria specus ingens rupe cavique
introsum reditus, circum atrae moenia silvae
alta premunt ruptique ambustis faucibus amnes;
Vulcano condicta domus. quam subter eunti
stagna sedent venis oleoque madentia vivo.
huc defecta mala vidi pecuaria tabe
saepe trahi victosque malo graviore magistros.
"te primum, Vulcane, loci, pacemque precamur,
incola sancte, tuam: da fessis ultima rebus
auxilia et, meriti si nulla est noxia tanti,
tot miserare animas liceatque attingere fontis,
sancte, tuos" ter quisque vocant, ter pinguia libant
tura foco, struitur ramis felicibus ara.
hic (dictu mirum atque alias ignobile monstrum)
adversis specibus ruptoque e pectore montis
venit ovans Austris et multo flumine flammae
emicat ipse: manu ramum pallente sacerdos
termiteum quatiens "procul hinc extorribus ire
edico praesente deo, praesentibus aris,
quis scelus aut manibus sumptum aut in pectore motum est"
inclamat: cecidere animi et trepidantia membra.