# Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.451-492

Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber, Lines 1.451-1.492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grattius/faliscus-grattius-cynegeticon-liber/1.451

o quisquis misero fas umquam in supplice fregit,
quis pretio fratrum meliorisque ausus amici
sollicitare caput patriosve lacessere divos,
illum agat infandae comes huc audacia culpae:
discet commissa quantum deus ultor in ira
pone sequens valeat. sed cui bona pectore mens est
obsequitur<que> deo, deus illam molliter aram
lambit et ipse, suos ubi contigit ignis honores,
defugit a sacris rursumque reconditur antro:
huic fas auxilium et Vulcania tangere dona.
nec mora, si medias exedit noxia fibras,
his lave praesidiis adfectaque corpora mulce:
regnantem excuties morbum. deus auctor, et ipsa
artem aluit natura suam. quae robore pestis
acrior aut leto propior via? sed tamen illi
hinc venit auxilium valida vehementius ira.
quod primam si fallet opem dimissa facultas,
at tu praecipitem qua spes est proxima labem
adgredere: in subito subita et medicina tumultu.
stringendae nares et <bi>na ligamina ferro
armorum, geminaque cruor ducendus ab aure:
hinc vitium, hinc illa est avidae vehementia pesti.
ilicet auxiliis fessum solabere corpus
subsiduasque fraces defusaque Massica prisco
sparge cado: Liber tenuis e pectore curas
exigit, et morbo Liber medicina furenti.
quid dicam tussis, quid inertis damna veterni
aut incurvatae siquast tutela podagrae?
mille tenent pestes curaque potentia maior.
mitte age (non opibus tanta est fiducia nostris),
mitte, anime: ex alto ducendum numen Olympo,
supplicibus<que> vocanda sacris tutela deorum.
idcirco aeriis molimur compita lucis
spicatasque faces sacrum ad nemorale Dianae
sistimus et solito catuli velantur honore,
ipsaque per flores medio in discrimine luci
stravere arma sacris et pace vacantia festa.
tum cadus et viridi fumantia liba feretro
praeveniunt teneraque extrudens cornua fronte
haedus et ad ramos etiamnum haerentia poma,
lustralis de more sacri, quo tota iuventus
lustraturque deae proque anno reddit honorem.

---

Grattius, FALISCUS GRATTIUS CYNEGETICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/grattius.html.
