# Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.493-535

Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber, Lines 1.493-1.535. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grattius/faliscus-grattius-cynegeticon-liber/1.493

ergo impetrato respondet multa favore
ad partis, qua poscis opem; seu vincere silvas
seu tibi fatorum labes exire minasque
cura prior, tua magna fides tutelaque virgo.
restat equos finire notis, quos arma Dianae
admittant: non omne meas genus audet in artis.
est vitium ex animo, sunt quos imbellia fallant
corpora, praeveniens quondam est incommoda virtus.
consule, Penei qualis perfunditur amne
Thessalus aut patriae quem conspexere Mycenae
glaucum: nempe ingens, nempe ardua fundet in auras
crura. quis Eleas potior lustravit harenas?
ne tamen hoc attingat opus: iactantior illi
virtus quam silvas durumque lacessere martem.
nec saevos miratur equos terrena Syene
scilicet, et Parthis inter sua mollia rura
mansit honor; veniat Caudini saxa Taburni
Garganumve trucem aut Ligurinas desuper Alpes;
ante opus excussis cadet unguibus. et tamen illi
est animus fingetque meas se iussus in artes:
sed iuxta vitium posuit deus. at tibi contra
Callaecis lustratur <e>quis scruposa Pyr<ene>,
non tamen Hispano martem temptare m<inistro>
ausim: <in> muricibus vix ora tenacia ferr<o>
concedunt. at tota levi Nasam<onia virga>
fingit equos: ipsis Numidae solver<e capistris>
audax et patiens operum g<enus. Ille vigebit>
centum actus spatiis atque eluctabitur iram.
nec magni cultus: sterilis quodcumque remisit
terra sui tenuesque satis producere rivi.
sic et Strymonio facilis tutela Bisaltae:
possent Aetnaeas utinam se ferre per arces,
qui ludus Siculis. quid tum, si turpia colla
aut tenuis dorso curvatur spina? per illos
cantatus Graiis Acragas victaeque fragosum
Nebroden liquere ferae: (o quantus in armis
ille meis quoius dociles pecuaria fetus
sufficient) quis Chaonios contendere contra
ausit, vix merita quos signat Achaia palma?
spadices vix Pellaei valuere Cerauni;
at tibi devotae magnum pecuaria Cyrrhae,
Phoebe, decus meruere, levis seu iungere currus
usus, seu nostras agere in sacraria tensas.

---

Grattius, FALISCUS GRATTIUS CYNEGETICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/grattius.html.
