Latin
Lines 1.89-1.139
Grattius, Faliscus Grattius Cynegeticon Liber 1.89-139
Not analysed yet
nam fuit et laqueis aliquis curracibus usus:
cervino iussere magis contexere nervo;
fraus teget insidias habitu mentita ferino.
quid qui dentatas iligno robore clausit
venator pedicas, quam dissimulantibus armis
saepe habet imprudens alieni lucra laboris!
o felix, tantis quem primum industria rebus
prodidit auctorem! deus ille an proxuma divos
mens fuit, in caecas aciem quae magna tenebras
egit et ignarum perfudit lumine vulgus?
dic age Pierio (fas est) Diana, ministro.
Arcadium stat fama senem, quem Maenalus auctor
et Lacedaemoniae primum vidistis Amyclae
per non adsuetas metantem retia valles
Dercylon. haut illo quisquam se iustior egit,
hau fuit in terris divum observantior alter:
ergo illum primis nemorum dea finxit in arvis
auctoremque operi dignata inscribere magno
iussit adire suas et pandere gentibus artes.
ille etiam valido primus venabula dente
induit et proni moderatus vulneris iram
omne moris excepit onus; tum stricta verutis
dentibus et gemina subiere hastilia furca
et quidam totis clauserunt ensibus hastas,
ne cessaret iners in vulnere massa ferino.
blandimenta vagae fugies novitatis: ibidem
exiguo nimiove nocent. sed lubricus errat
mos et ab expertis festinant usibus omnes.
quid, Macetum immensos libeat si dicere contos?
quam longa exigui spicant hastilia dentes!
aut contra ut tenero destrictas cortice virgas
praegravat ingenti pernix Lucania cultro!
omnia tela modi melius finxere salubres,
quocirca et iaculis habilem perpendimus usum:
neu leve vulnus eat neu sit brevis impetus illi.
ipsa arcu Lyciaque suos Diana pharetra
armavit comites: ne tela relinquite divae:
magnum opus et volucres quondam fecere sagittae.
disce agedum et validis dilectum hastilibus omnem.
plurima Threiciis nutritur vallibus Hebri
cornus et umbrosae Veneris per litora myrtus
taxique pinusque Altinatesque genestae
et magis incomptos opera iuturus agrestis
termes. ab Eois descendit virga Sabaeis
mater odorati multum pulcherruma turis:
illa suos usus intractatumque decorem
(sic nemorum iussere deae) natalibus hausit
arbitriis; at enim multo sunt ficta labore
cetera quae silvis errant hastilia nostris:
nunquam sponte sua procerus ad aethera termes
exiit inque ipsa curvantur stirpe genestae.