# here 10.1.14-16

Greek and Roman Historians, here, 10.1.14 to 10.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.14

Omnis mox Italia pacem habuitquid enim post Tarenton auderent?nisi quod ultro persequi socios hostium placuit. Domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit. Sallentini Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. Et in hos certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit. Postremi Italicorum in fidem venere Volsini, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translatasque in se re publica dominabantur. Sed hic quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
