# here 10.1.17.5-8

Greek and Roman Historians, here, 10.1.17.5 to 10.1.17.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.17.5

Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur; qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit. Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur. Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patriciis sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. <Quae> quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit. Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit. Verum in his ipsis seditionibus principem populum non immerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit, nullaque in pretium eius largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim perniciosi cives existerent. (Spurium) largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quincti dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit. Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius se et incivilius efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit. Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
