Latin
10.1.18.1 to 10.1.18.4
Greek and Roman Historians, here 10.1.18.1-4
Not analysed yet
Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis et par orbi terrarum esse coepit. Itamirum et incredibile dictuqui prope quingentis annis domi luctatus estadeo difficile fuerat dare Italiae caputhis ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victorisque peragravit. Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscisam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocata bello videretur. Sed ecce, ultro ipsos viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem, ut Romanus, ita Poenus Siciliam et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamentanta in virtute fiducia estille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur. Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum, sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, quod velocitas navium mari iuvaretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille se prius victum quam hostem videret fateretur. Duilio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagensimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucresque hostium naves hae graves tardaeque comprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga nostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ad hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit, cum Duilius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubia cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. Prae tanta huius victoria leve huius proelii damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius; qui simulato conloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.