Latin
10.1.18.8 to 10.1.18.9
Greek and Roman Historians, here 10.1.18.8-9
Not analysed yet
Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur. Marco Fabio Buteone consule classem hostium iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit. Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio. Et tamen, Punicae praedae omnium promunturiis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit. Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alia in mari pugna. Aderat quippe commeatibus, exercitus, propugnaculis, armis gravis hostium classis et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur et in hoc vel in illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. Itaque momento temporis lacerate hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de excidendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.