Latin
Florus, Book 1
Greek and Roman Historians, here 10.1.20
Not analysed yet
Gallis Insubribus et his accolis Alpium animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sedexperimento deprehensum est, quippe sicut primum impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarumAlpina corpora umenti caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: quae mox ut caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. Hi saepe et alias et Britomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est: victos enim Aemilius in Capitolio discinxit. Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Inceperit Iuppiter votum; nam de torquibus eorum aerum tropaeum Iovi Flaminius erexit, Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.