Latin
10.1.22.1 to 10.1.22.2
Greek and Roman Historians, here 10.1.22.1-2
Not analysed yet
Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spationec enim amplius decem et octo annos habetsed adeo claudium atrocitate terribilius ut, si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit. Vrebat nobilem populum ablatum mare, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverant. Hinc ultionem puer Hannibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur. Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monumentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Hannibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt. (Saguntini) interim iam novem mensibus fessi fame, machinis, ferro, versa denique in rabiem fidem inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt. Huius tantae cladis auctor Hannibal poscitur. Tergiversantibus Poenis, dux legionibus "quae", inquit, "mora est"? Fabius "in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligit?" subclamantibus "bellum", "bellum igitur", inquit, "accipite". Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regnum qui in gessere bellum exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.