# here 10.1.22.3-6

Greek and Roman Historians, here, 10.1.22.3 to 10.1.22.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.22.3

Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex, malis eius habiturus. Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissenthorribile dictuhomines a meridie et sole venientes nostra nos hieme vicerunt. Trasimenus lacus tertium fulmen Hannibalis imperatore Flaminio. Ibi quoque ars nova Punicae fraudis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus eques erga subito pugnantium invasit. Nec de dis possumus queri. Inminentes temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ignes terrae tremor, nisi illum horrorem soli equitum, virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt. Quartum id est paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in exitium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit. Si quidem non contentus simulatis transfugis Hannibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt, insuper callidus imperator in patentibus campis, observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus ab oriente semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut Romanis adversus haec omnia obversis secundum caelum tenens vento, pulvere, sole pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Hannibal diceret militi suo "parce ferro". Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit. Documenta cladis cruentus aliquamdiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergelli, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura. Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Hannibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Hannibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset. Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt. Cum victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma Campaniam Tarentumque peragrare; ubi mox et ipse et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Hannibali Cannas fuisse. Si quidem invictum Alpibus, indomitum armis, Campaniquis crederet?soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
