# here 10.1.22.7-8

Greek and Roman Historians, here, 10.1.22.7 to 10.1.22.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.22.7

Interim respirare Romanus et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberat servitia. Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equidem tribus. Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus, cum privatorum opes in publicum deferrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petierunt. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat. Prima redeuntis et, ut sic dixerim, reviviscentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Hannibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Hannibalem, ut qui frangi virtute non poterat, mora comminueretur. Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est: comminus venit et perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis excussit. Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tumo pudor!manu servili pugnaret: nam hucusque tot mala compulerant. Sed libertate donati fecerant de servitute Romanos. O horribilem in tot adversis fiduciam! Immo o singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adfictisque rebus, ut de Italia sua dubitaret, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam diversa per terrarum orbem arma mittebat. Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit: tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio deferentur, aliquando cessarunt. Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere ut pulchritudini victae urbis parceretur. Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumquenam sic vocanturinmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli domaretur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
