# here 10.1.30

Greek and Roman Historians, here, Florus, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.30

Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vinceretur, eodem tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit. Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur. Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia volgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur, regiam formam, regium nomen, animum quoque regis inplevit. Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo, sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit invictusque non a veris regibus, sed ab illo imaginario et scaenico rege superatus est. Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli deditum ab eo, ad quem confugerat, Thraciae regulo in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populos Romanus quasi de rege vero triumpharet.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
