# here 10.1.43

Greek and Roman Historians, here, Florus, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.43

Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agnominibus adsueverat, altero et liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperat. Homines feros atque silvestris mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere. Sed cum unientem ab alto Romanam classem prospexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? Cibum puer a matre non accipit, nisi quem ipsa monstrare percusserit. Sed non diu lapidatione terruere Romanos. Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamorem sublato petierunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
