# here 10.1.45.1-2

Greek and Roman Historians, here, 10.1.45.1 to 10.1.45.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.45.1

Asia Pompei manibus subacta, reliqua quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso abstulisset fugam, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas quasi greges in stabula pastor reduxit. Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit. Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis cum ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur. Illae quoque accessere diversitate pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus in speluncas se recipiebat: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas: iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Vtrique absente Caesare coniuratione facta invasere legatos. Sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque regis caput; hic insidis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit. Nec Rhenus ergo immunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis: Haedui de incursionibus eorum querebantur. Quae Ariovisti regis superbia! Cui cum legati dicerent "veni ad Caesarem" et " quis est Caesar?" et "si vult, veniat" inquit, et "quid ad illum, quid agat nostra Germania? Num ego me interpono Romanis?" Itaque tantum gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi pote est quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte trangreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludis genus omne diffugiebat: tantum pavoris incussit intra ripam subito Romana vis. Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
