# here 10.1.45.3-4

Greek and Roman Historians, here, 10.1.45.3 to 10.1.45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.45.3

Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur comparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus. Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonias secutus in silvas unum quoque e regibus Cassivellaunum in vincula dedit. Contentus hisnon enim provinciae, sed nomini studebaturcum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi imparem se fateretur. Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore, armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem composito, Vercingetorix. Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille, qualis erat ad nuntium reifelicissimam temeritatemper invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emersus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit quam ab ultima timeretur. Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum cum quadraginta milibus propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit. Circa Gergoviam Arvernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderet maximam civitatem, vallo, sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam, primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo gladiis sudibusque concidit, novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, ecum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit: "Habe", inquit, "fortem virum, vir fortissime, vicisti".

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
