# here 10.1.9

Greek and Roman Historians, here, Florus, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/10.1.9

Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis, partem imperii et magistratuum posceret, atque iam amplius quam congredi auderent. Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium repugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria; alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
