Latin
10.2.13.5 to 10.2.13.7
Greek and Roman Historians, here 10.2.13.5-7
Not analysed yet
Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metum in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinam ausa, etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus esse omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem. Anceps variumque sed incruentum in Hispaniam bellum cum legatis Gnaei pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem opsidere et ab oppido intercludere adgreditur. Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibet: sic fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis rediit et populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem compulit. Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur. Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de industria prospera eius adversis radiarentur; quippe cum fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius illa Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit. Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum arte Cilicium actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. Duas tamen aestus explicuit. Vna, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concucurrit. In Africa quoque per et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur.