# here 12.10.1.22-24

Greek and Roman Historians, here, 12.10.1.22 to 12.10.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.10.1.22

Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet. DC cum ipso erant spectatae virtutis; Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager. Iratusque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat; sed qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores, demptis galeis quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. Primus Perdicca arma deposuit; ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis. Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne abducendo equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit. VIII. At Meleager regem monere non destitit ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse; ni occupetur inpotens animus, res novaturum: meminisse eum quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse quem metuat. Rex patiebatur magis, quam adsentiebatur. Itaque Meleager silentium pro imperio habuit, misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent; isdem mandatum ut occiderent, si venire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit; castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint. Perdicca pueros equos iussit conscendere, et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret. Postera die indigna res Macedonibus videbatur Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant. Atque ille desitione provisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit: ceterum non debere tumultuari eos, Perdiccam enim vivere. Igitur, contione dimissa Meleager equitum maxime defectione perterritus inopsque consilii,quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat,triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo. Et pristina quidem regiae species manebat; nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant. Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat; suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque volvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi. Vbi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes, expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio. His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam, aut armis certandum esse censebant.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
