# here 12.10.1.3-5

Greek and Roman Historians, here, 12.10.1.3 to 12.10.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.10.1.3

Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda. Scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi; hostibus victis regna reddiderat. Ad ultimum tam ex toto ab semet ipso degeneravit? ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam. Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subegit. Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis, cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita clade, Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia, ne Graecia quidem. ... II. Igitur XXX navibus sunium transmittunt,#151;promuntorium est Atticae terrae,unde portum urbis petere decreverant. His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet, Athenas protinus petiturus. Quod consilium clam agitanti litterae redduntur: Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos; mox concilio plebis habito iussum urbe excedere, ad Graecos milites pervenisse, quibus interceptum trucidatum amico quodam auctore interemptum per insidias. His laetus, in Europam traiciendi consilium omisit; sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit. Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque quae exstarent restituere damnatis. Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam publici vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti. Prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi, quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
