# here 12.3.1.11-12

Greek and Roman Historians, here, 12.3.1.11 to 12.3.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.3.1.11

Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam; obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent. Iter vix quaternos capiebat armatos; dorsum montis imminebat viae, non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum; intentos arcus habebant moniti non inter ipsos inire sed proelium. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. At ille, Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam Barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat. V. Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit; et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit, et diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret; itaque, veste deposita, in conspectu agminis,decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi ac parabili cultu corporis se esse contentum,descendit in flumen. Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt; pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor liquit. Exspiranti similem ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat. Flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum: "instare Dareum, victorem antequam vidisset hostem; sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos, aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum?" Rursus in ipsum regem misericordia versa, illum florem iuventae illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur. Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevabatque rex oculos, et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat; laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi e manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur. Admissisque amicis pariter ac medicis: "In quo me", inquit, "articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor. Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit? sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta remedia et segnes medicos non exspectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere." Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coepere ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium: "inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis." Quippe Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
