# here 12.3.1.31

Greek and Roman Historians, here, Curtius Rufus, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.3.1.31

XIII. Atque cum praecessisse et Darei satrapam conperisset, veritus ne paucitas suorum sperneretur accersere maiorem manum statuit. Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei; nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit. Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua cui traderet quaecumque rex penes ipsum reliquisset. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit. Ille e manibus custodientium lapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi. Felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit: quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit, iam metuente praefecto ne sibi fides habita non esset. Igitur, quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam,gazam Persae vocant,cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera ut praedam hosti offerret. Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos urbium graecarum legatos, quos Dareus velut in arce tutissima in proditoris reliquerat manibus. Gangabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tolerare non possent,quippe et procella subito nivem effuderat et humus rigebat gelu tum adstricta,vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt, nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret. Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem. Qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem invehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis per metum capessunt fugam; armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt. Praefectus, quasi et ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regia: illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta, ingentis opulentiae plena: facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata, tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa eruebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae. Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, ventum erat. Feminae pleraeque parvos trahentes liberos ibant; inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna. In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque,frater hic erat Darei,filia et coniunx Artabazi principis purpuratorum, filiusque cui Ilioneo fuit nomen. Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius,vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi,Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles. summa pecuniae signatae fuit talentorum II milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat: praeterea XXX milia hominum cum VII milibus iumentorum dorso onera portantium capta sunt. Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito; quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
