Latin
12.4.1.16 to 12.4.1.17
Greek and Roman Historians, here 12.4.1.16-17
Not analysed yet
V. Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae: petebat uti filiam suam,Statirae erat nomen,nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam; inde Orientem spectantibus terris contentum. Si forte dubitaret, quod offerretur, accipere, nunquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem. Vereri se ne, avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani ac puerili mente se efferret: nihil difficilius esse, quam in illa aetate tantam capere fortunam. Multas se adhuc reliquias habere, nec semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphratem Tigrimque et Araxen et Hydaspen, magna munimenta regni sui; veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra; et Indos Oceani accolas, quando aditurum? ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes. Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obventi. Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum. Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis. In utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret. Se quoque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam,quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem,sed Persepolim caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio suo destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse. Reges quidem invicem haec scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat, Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat, bello quod supererat interfuturus. Rex, Hephaestione Phoenices oram classe praetervehi iusso, ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit. Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur. In eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut XV legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent. Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur.