# here 12.4.1.24-27

Greek and Roman Historians, here, 12.4.1.24 to 12.4.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.4.1.24

At tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero, et accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaret pater; is aeque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit invictum fore, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem: nihil amplius quaesierunt, quam an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondet. Vera et salubri aestimanti ratione fidem oraculi vana profecto responsa ei videri potuissent; sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit. Iovis igitur filium se non solum appellari passus est, sed etiam iussit, rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione, corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceterae gentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt. Sed haec suo quaeque tempori reserventur. Nunc cetera exsequi pergam. VIII. Alexander ab Hammone rediens ut Mareotin paludem haud procul insula Pharo sitam venit, contemplatus loci naturam, primum in ipsa insula statuerat urbem novam condere; inde, ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandria, appellationem trahens ex nomine auctoris. Conplexus quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent relictis, Memphin petit. Cupido, haud iniusta quidem, ceterum intempestiva, incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam invisere; Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum traheat paene extra terminos solis. Sed imminens bellum, cuius multo maior supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem, quattuor milibus militum in praesidium regionis eius datis, claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet: XXX ad hoc triremes datae; Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollonius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigrare Alexandriam iussis, novam urbem magna multitudine inplevit. Fama est, cum rex orbem futuris muris polenta, ut Macedonum mos est, destinasset, avium greges advolasse, et polenta esse pastas; cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
