# here 12.4.1.42-43

Greek and Roman Historians, here, 12.4.1.42 to 12.4.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.4.1.42

Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque, velut in eam certamine edicto, metu egerunt. Alexander, non alias magis territus, ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste, verbenas manu praeferens, capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. Tunc quidem sacrificio rite perpetrato, reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit. Iamque luce orta, duces ad accipienda imperia convenerant, insolito circa praetorium silentio attoniti: quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat. Tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur, et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam e custodibus corporis intrare tabernaculum audebat; et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. Diu Parmenio cunctatus cibum ut caperent ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum, saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit. "Multa lux", inquit, "est; instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis exspectat imperium. Vbi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles." Ad haec Alexander: "Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?", signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio adseveraret quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: "Minime", inquit, "mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram; nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias quibus quisque praeest, ego iam adero, et quid fieri velim exponam." Raro admodum admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi thorace uti solebat: tunc quoque, munimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacres viderant regem, et vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
