Latin
12.4.1.53 to 12.4.1.54
Greek and Roman Historians, here 12.4.1.53-54
Not analysed yet
XVI. At in laevo Macedonum cornu,Parmenio, sicut ante dictum, tuebatur,longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas; iamque, abundans multitudine, aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam. Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro eripi sibi victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi. Interim ad Mazaeum superati regis fama pervenerat. Itaque, quamquam validior erat, fortuna tamen partium territus, perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus. Thessalos equites ad se vocari iubet: "Ecquid", inquit, "videtis istos, qui ferociter modo instabant, pedem referre subito pavore perterritos? Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna vicit. Omnia Persarum caede strata sunt. Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?" Vera dicere videbatur, et spes languentis quoque erexerat; subditis calcaribus proruere in hostem. Et illi iam non sensim sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae, nisi quod terga nondum verterant, deerat. Parmenio tamen, ignarus quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos. Mazaeus dato fugae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin superat, et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat. Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat; quo traiecto dubitavit an solveret pontem, quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant ponte reciso videbat hostis praedam fore. Abeuntem, cum intactum sineret pontem, dixisse constat malle se sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.