Latin
12.5.1.26 to 12.5.1.27
Greek and Roman Historians, here 12.5.1.26-27
Not analysed yet
XII. At Bessus occidendi protinus regis impetum ceperat: sed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. Arguenti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius quin vera deferrentur a Graecis; sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo praemium exspectent; violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant. Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque quae Patron detulerat haud dubitare Artabazus quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illum visurus, amplectitur, perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. Tum vero custodiae eius adveti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat.