Latin
12.5.1.32 to 12.5.1.34
Greek and Roman Historians, here 12.5.1.32-34
Not analysed yet
Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur, iubente rege ut caedibus abstineretur. Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captivi quam qui caperent erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent. Interim iumenta quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant, aestu simulque vulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossas potius quam abacta esse, semivivi hominis . . . Curtius Rufus The Latin Library The Classics Page