Latin
12.6.1.18 to 12.6.1.19
Greek and Roman Historians, here 12.6.1.18-19
Not analysed yet
VI. Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum, velut leviora magnitudine sua ducens, Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur. Iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et captivis pares facere exspectabat. Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omnem quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur. Litteras quoque quas in Europam mitteret veteris anuli gemma obsignabat, iis quas in Asiam scriberet Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. Amicos vero et equites,hi namque principes militum,aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis oneraverat vestibus. Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant; quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adveti, sequebantur. Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat plus amissum victoria quam bello esse quaesitum: "tum cum maxime vinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui. Regem victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei satrapen factum." Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat; sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. Igitur, ne in seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat, quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. Et, cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis referre iussit in medium. Planities spatiosa erat in quam vehicula onusta perduxerant. Exspectantibus cunctis quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci, suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. Flagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. Rex ante omnes maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et DC relictus, ut iusta fratri persolveret; ipse contendit ad Bessum.