Latin
12.6.1.27 to 12.6.1.29
Greek and Roman Historians, here 12.6.1.27-29
Not analysed yet
VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo quam rex adlocutus milites esset. De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus,in pace erat vulgi,et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris. IX. Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia exspectationem haud parvam rei fecerat. Diu rex demisso in terram vultu, attonito stupentique similis stetit. Tandem, recepto animo: "Paene", inquit, "milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum providentia et misericordia vivo; conspectusque vestri venerabilis coegit ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse." Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: "Quanto", inquit, "maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo. Sed vincenda est memoria pristinae caritatis, et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit." Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis, et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox indicum silentio excepta est. Tum rex: "Qualis", inquit, "ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium id ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni exitus declarat. Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nec Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet. Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest; ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora quam capit spirat. Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas: in vobis liberos, parentes, consanguineos habeo; vobis salvis, orbus esse non possum." Epistulam deinde Parmenionis interceptam quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem; namque summa eius haec erat: "Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim quae destinavimus, efficiemus." Adiecitque rex sic esse scriptam ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros. "At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, illum tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita. Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit; hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit; hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere mihi se quidem gratulari quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo qui modum hominis excederet. Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi; videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si? in quos tam magna contuleram, viliores mihi facerem. Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, unum praefeci; salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi; Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Vnde praesidium petieram, periculum extitit. Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui. Soletis identidem a me, milites, petere ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis, salvus esse nolo; volentibus non possum, nisi vindicor."