# here 12.7.1.19-20

Greek and Roman Historians, here, 12.7.1.19 to 12.7.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.7.1.19

Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius quin eorum opera redigi possent in potestatem coercendo qui novaverant res, iussit accersi. At illi defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi: idque imperatum ipsis; non sustinuisse tamen exsequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam, quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt. Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet. Ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit; signoque ut puberes interficerentur dato reliqui in praedam cessere victoris. Vrbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant. Ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent. Illi nec de fide nec de potentia regis ipsos dubitare respondent; equitesque tendere extra munimenta urbis iubent. Hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt. Alexander haud secus quam par erat motus urbem corona circumdedit, munitiorem quam ut primo impetu capi posset. Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit; +++Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentes. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro: quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit. Itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit; quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto in eo ingemuit. Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, nondum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit; victorque urbem dirui iussit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
