Latin
12.7.1.29 to 12.7.1.30
Greek and Roman Historians, here 12.7.1.29-30
Not analysed yet
Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit, et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et, ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desiluere; turbatis acriter pedem inferre coeperunt. Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae. Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant. Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio; aliusque alium adhortati in hostem, salutis inmemores, ruere coeperunt. Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium Barbari tolerare potuerunt, omnesque effusis habenis namque equestris acies erat capessunt fugam; quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit. Iamque linquente animo suis praecepit ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent. Ipse, exhaustis etiam animi viribus, in castra se recepit et in reliquum substitit. Transierant iam Liberi patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius provexit; quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere; M saucii fuerunt. Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant; quibus fractis, nullam gentem Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam. Moverat eos regis non virtus magis quam clementia in devictos Scythas: quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen. Benigne igitur exceptis Sacarum legatis, comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi; qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat. Ipse, Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso, ad Maracanda urbem; inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat. Itaque, quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit. Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat. Itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit, urique agros et interfici puberes iussit.