# here 12.7.1.9-11

Greek and Roman Historians, here, 12.7.1.9 to 12.7.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.7.1.9

IV. At Bessus, Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat. Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur socordia Darei crevisse hostium famam: occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. Sibi placere in Sogdianos recedere, Oxum amnem, velut murum, obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent. Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas; quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare. Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse; et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum. Erat in eo convivio Cobares, natione Medus, sed magicae artis,si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium,magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. Is cum praefatus esset scire servo utilius parere dicto quam adferre consilium, cum illos qui pareant idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium sibi periculum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit; quo accepto, Cobares: "Natura", inquit, "mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potes, quod in suo quisque negotio hebetior est, quam in alieno. Turbida sunt consilia eorum qui sibi suadent. Obstat metus; alias cupiditas; nonnunquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor (nam in te superbia non cadit); expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. Magnum onus sustines capite, regium insigne; hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet. Consilio, non impetu opus est." Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare, quam mordere, altissima quaeque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur. In His audientium exspectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius: "In vestibulo", inquit, "regiae tuae velocissimus consistit rex. Ante ille agmen, quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest! iter utrique commune est, victori tutius. Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est. Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? Alienum habes regnum, quo facilius eo careas, incipiens forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exsequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur; ignavus ne calcari quidem concitari potest." Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis quo minus occideret eum,nam strinxerat quoque acinacem,contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Cobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
